- Lodouicus, Dei gratia, rex Hungarie, fidelibus
suis iudici, iuratis et vniuersis ciuibus Budensis, salutem et gratiam.
- Dicunt nobis ciues et hospites nostri de
Scybinio, quod licet nos graciose annuerimus, vt iidem et cuncti partis
Transiluane
- ciues cum rebus et mercibus eorum in Wyennam uel
quocumque uolunt transeundi liberam habeant facultatem, nec vos
- eosdem ad deponendum et reponendum in medio
vestri ipsas res et merces possitis coartare. Tamen vos dicta gratia
- nostra eis facta parui pensa eosdem nuper et res
ac bona eorum inhibuissetis nec de mandato nostro eos abire permittere
- curassetis ausu temerario mandatis nostris
resistentes. Vnde, cum nos dictos ciues de Scybinio et alios de predictis
partibus
- Transiluanis gratia et libertate ipsis data uelimus
conseruari, fidelitati vestre firmiter precipimus et districte, quatenus ipsos
ciues
- et hospites nostros de Scybinio et alios de
partibus Transiluanis nunc et semper in Wyennam uel quocumque uoluerint iuxta
seriem
- et formam gratie nostre libere abire sine damno
permittatis. Aliud sicut nostri mandati transgressores effici pertimescitis
- facere non ausuri in premissis. Datum in
Wyssegrad, sabbato proximo post festum Epiphaniarum Domini, anno eiusdem
- millesimo CCCmo sexagesimo quinto.